HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XX: De morte Moysi postquam benedixit populo

#Deut. XXXII#Deut. XXIII#Deut. XXXIV

Locutusque est Dominus ad Moysen eadem die: Ascende in montem Abarim, in montem Nebo, id est per illum transi in istum, et vide terram Chanaam, et morere. Sed antequam ascenderet Moyses, benedixit filios Israel. Benedictionem vero incepit in hunc modum: Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis. Apparuit de monte Pharan in dextera ejus ignea lex. Tradunt Hebraei quod Dominus misit angelos suos ad Idumaeos, et ad ismaelitas in Pharan, et obtulit eis legem suam. Quam cum recipere nollent, venit ad Judaeos in montem Sina, cum multis millibus angelorum. Datis benedictionibus singularum tribuum, ascendit Moyses super Nebo, usque in verticem ipsius, qui dicitur Phasga, et ostendit ei Dominus omnem terram promissionis, usque ad mare novissimum, et partem australem, et latitudinem campi Jericho, quae alio nomine dicta est civitas Palmarum, usque Segor. Mortuusque est ibi Moyses in terra Moab, jubente Domino, et sepelivit eum Dominus ministerio angelorum in valle terrae Moab, et non cognovit homo sepulcrum ejus, usque in hodiernum diem. Quod ideo factum autumant Hebraei ne ipsi Moysen pro Deo colerent, quia proni erant ad idololatriam. Moyses centum viginti annorum erat quando mortuus est, nec dum tamen caligaverat oculus ejus, nec dentes ejus moti sunt. Et fleverunt eum filii Israel triginta diebus. Et non surrexit ultra propheta in Israel, sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, id est adeo familiariter. Hoc capitulum finale, ut ferunt, apposuit Esdras, sicut ab illo loco: Ascendit Moyses, usque ad hunc locum, ferunt Josue apposuisse.